Credo in unum Deum, * Patrem omnipotentem, * factorem caeli et terrae, * visibilium omnium et invisibilium. * Et in unum Dominum Iesum Christum, * Filium Dei unigenitum, * et ex Patre natum * ante omnia saecula. * Deum de Deo, Lumen de Lumine, * Deum verum de Deo vero, * genitum non factum, * consubstantialem Patri: * per quem omnia facta sunt; * qui propter nos homines * et propter nostram salutem * descendit de caelis, * et incarnatus est de Spiritu Sancto * ex Maria Virgine, * et homo factus est, * crucifixus etiam pro nobis * sub Pontio Pilato, * passus et sepultus est, * et resurrexit tertia die, * secundum Scripturas, * et ascendit in caelum, * sedet ad dexteram Patris. * et iterum venturus est cum gloria, * iudicare vivos et mortuos: * cuius regni non erit finis. * Et in Spiritum Sanctum, * Dominum et vivificantem, * qui ex Patre Filioque procedit. * Qui cum Patre et Filio * simul adoratur et conglorificatur: * qui locutus est per prophetas. * Et unam, sanctam, catholicam * et apostolicam Ecclesiam. * Confiteor unum baptisma * in remissionem peccatorum. * Et expecto resurrectionem mortuorum * et vitam venturi saeculi. Amen.